SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 138 | Next

Turner, Dawson, 1775-1858

"Account of a Tour in Normandy, Volume 1"

12.--There
is also a general view of the church, and of some of the monastic
buildings from the lithographic press of the Comte de Lasteyrie.
[45] "Sed priusquam a Clotario discedo, illud non praetermittendum reor,
quod, cum maxime cognitu dignum est, mirari licet a nullo Franco
Scriptore litteris fuisse commendatum. Fuit inter familiarissimos
Clotarii aulicos, Galterus Yvetotus, Caletus agri Rothomagensis, apprime
nobilis et qui regii cubiculi primarius cultor esset. Huic pro sua
integritate, de Clotario cum melius meliusque in dies promereretur,
reliqui aulici invident, depravantes quodlibet ab eo gestum, nec
desistunt donec irritatum illi Clotarium pessimis susurris efficiunt;
quamobrem jurat Rex se hominem necaturum. Percepta Clotarii
indignatione, Galterus pugnator illustris cedere Regi irato constituit.
Igitur derelicta Francia in militiam adversus religionis catholicae
inimicos pergit, ubi decem annos multis prospere gestis rebus, ratus
Clotarium simul cum tempore mitiorem effectum, Romam in primis ad
Agapitum Pontificem se contulit: a quo ad Clotarium impetratis litteris,
ad eum Suessione agentem se protinus confert, Veneris die, quae parasceve
dicitur, cogitans religiosam Christianis diem ad pietatem sibi
profuturam.


Pages:
126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150