SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 139 | Next

Turner, Dawson, 1775-1858

"Account of a Tour in Normandy, Volume 1"

Verum litteris Pontificis exceptis cum Galterum Clotarius
agnovit, vetere ira tanquam recenti livore percitus, rapto a proximo
sibi equite gladio, hominem statim interemit. Tam indignam insignis
atque innocentis hominis necem, religioso loco et die ad Christi
passionem recolendam celebri, pontifex inaequanimiter ferens, confestim
Clotarium reprehendit, monetque iniquissimi facinoris rationem habere,
se alioquin excommunicationis sententiam subiturum. Agapiti monita
reveritus Rex, capto cum prudentibus consilio, Galteri haeredes, et qui
Yvetotum deinceps possiderent, ab omni Francorum Regum ditione atque
fide liberavit, liberosque prorsus fore suo syngrapho et regiis scriptis
confirmat. Ex quo factum est ut ejus pagi et terrae possessor _Regem_ se
Yvetoti hactenus sine controversia nominaverit. Id autem anno christianae
gratiae quingentesimo trigesimo sexto gestum esse indubia fide invenio.
Nam dominantibus longo post tempore in Normannia. Anglis, ortaque inter
Joannem Hollandum, Auglum, et Yvetoti dominum quaestione, quasi
proventuum ejus terrae pars fisco Regis Anglorum quotannis obnoxia esset,
Caleti Propraetor anno salutis 1428, de ratione litis judiciario ordine
se instruens, id, sicut annotatum a me est, comperisse
judicavit.


Pages:
127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151