SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 245 | Next

Turner, Dawson, 1775-1858

"Account of a Tour in Normandy, Volume 1"

--Non efficiet tamen unquam haec
_Antidicomarianitae_ fabula, quin credam bene multos ex aurea Dei
Genitricis caesarie crines, diversis in locis ecclesiisque religiose
servari.... Meae fidei non unum est argumentum; nam a prima aetate ad
confectam usque, e Mariana coma non pancos, ut fit, capillos pecten
decussit, nisi si forte caesariem B. Virginis impexam semper perstitisse
velis, quod numquam (ut inquit de Christo Diva Brigitta) super eam venit
vermis, aut perplexitas, aut immunditium. At sine causa multiplicari
miracula quis aequo animo feret?--Ubi vero Genetrix e vita discessit,
quam sollicite pollinctrices auream illam Marianae comae segetem
demessuerunt, quam in sacris suis tunc hierothecia reconderent ad
memoriam tantae Imperatricis, et ad suae consolationis et pietatis
argumentum: quod si forte totam funditusque a pollinctricibus, Deiparae
reverentissimis, demessam caesariem ferre nec possis nec velis, extremes
saltem illius cincinnos attonsos fuisse feres ab piissimis illis
faeminis, quibus vel perexiguus Dei Genitricis capillus ingentis thesauri
loco futurus etat.


Pages:
233 234 235 236 237 238 239 240 241 242 243 244 245 246 247 248 249 250 251 252 253 254 255 256 257