SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 94 | Next

Newton, Isaac, 1642-1727

"Observations upon the Prophecies of Daniel, and the Apocalypse of St. John"

Haec cum hactenus inviolabiliter suerint custodita, Hilarius
Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis Romani Papae fideli relatione
comperimus, contumaci ausu illicita quaedam praesumenda tentavit, & ideo
Transalpinas Ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime
testatur exemplum. Hilarius enim qui Episcopus Arelatensis vocatur,
Ecclesiae Romanae urbis inconsulto Pontifice indebitas sibi ordinationes
Episcoporum sola temeritate usurpans invasit. Nam alios incompetenter
removit; indecenter alios, invitis & repugnantibus civibus, ordinavit. Qui
quidem, quoniam non facile ab his qui non elegerant, recipiebantur, manum
sibi contrahebat armatam, & claustra murorum in hostilem morem vel
obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, & ad sedem quietis pacem
praedicaturus per bella ducebat: His talibus contra Imperii majestatem, &
contra reverentiam Apostolicae Sedis admissis, per ordinem religiosi viri
Urbis Papae cognitione discussis, certa in eum, ex his quos male
ordinaverat, lata sententia est. Erat quidem ipsa sententia per Gallias
etiam sine Imperiali Sanctione valitura: quid enim Pontificis auctoritate
non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit. Nec
ulterius vel Hilario, quem adhuc Episcopum nuncupare sola mansueta Praesulis
permittit humanitas, nec cuiquam alteri ecclesiasticis rebus arma miscere,
aut praeceptis Romani Antistitis liceat obviare: ausibus enim talibus fides
& reverentia nostri violatur Imperii.


Pages:
82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106