Vide quae sanctorum vita functorum vis sit?_ And _Jerom_ in his
Epitaph on _Paula_, thus [4] mentions the same things. _Paula vidit
Samariam: ibi siti sunt Elisaeus & Abdias prophetae, & Joannes Baptista, ubi
multis intremuit consternata miraculis. Nam cernebat variis daemones rugire
cruciatibus, & ante sepulchra sanctorum ululare, homines more luporum
vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum,
alios rotare caput & post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede
faeminis vestes non defluere in faciem_. This was about the year 384: and
_Chrysostom_ in his Oration on the _Egyptian_ Martyrs, seems to make
_Egypt_ the ringleader in these matters, saying [5]: _Benedictus Deus
quandoquidem ex AEgypto prodeunt martyres, ex AEgypto illa cum Deo pugnante
ac insanissima, & unde impia ora, unde linguae blasphemae; ex AEgypto martyres
habentur; non in AEgypto tantum, nec in finitima vicinaque regione, sed
_UBIQUE TERRARUM_. Et quemadmodum in annonae summa ubertate, cum viderunt
urbium incolae majorem quam usus habitatorum postulat esse proventum, ad
peregrinas etiam urbes transmittunt: cum & suam comitatem & liberalitatem
ostendant, tum ut praeter horum abundantiam cum facilitate res quibus
indigent rursus ab illis sibi comparent: sic & AEgyptii, quod attinet ad
religionis athletas, fecerunt. Cum apud se multam eorum Dei benignitate
copiam cernerent, nequaquam ingens Dei munus sua civitate concluserunt, sed
in _OMNES TERRAE PARTES_ bonorum thesauros effuderunt: cum ut suum in
fratres amorem ostenderent, tum ut communem omnium dominum honore
afficerent, ac civitati suae gloriam apud omnes compararent, totiusque
terrarum _ORBIS_ esse _METROPOLIN_ declararent.
Pages:
173
174
175
176
177
178
179
180
181
182
183
184
185
186
187
188
189
190
191
192
193
194
195
196
197