SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 247 | Next

Newton, Isaac, 1642-1727

"Observations upon the Prophecies of Daniel, and the Apocalypse of St. John"

Argumento esse possit Imperatorum
benignitas erga nostros: quibus regendas etiam provincias committebant,
omni sacrificandi metu eos liberantes ob singularem, qua in religionem
nostram affecti erant, benevolentiam._ And a little after: _Jam vero quis
innumerabilem hominum quotidie ad fidem Christi confugientium turbam, quis
numerum ecclesiarum in singulis urbibus, quis illustres populorum concursus
in aedibus sacris, cumulate possit describere? Quo factum est, ut priscis
aedificiis jam non contenti, in singulis urbibus spatiosas ab ipsis
fundamentis exstruerent ecclesias. Atque haec progressii temporis
increscentia, & quotidie in majus & melius proficiscentia, nec livor ullus
atterere, nec malignitas daemonis fascinare, nec hominum insidiae prohibere
unquam potuerunt, quamdiu omnipotentis Dei dextra populum suum, utpote tali
dignum praesidio, texit atque custodiit. Sed cum ex nimia libertate in
negligentiam ac desidiam prolapsi essemus; cum alter alteri invidere atque
obtrectare caepisset; cum inter nos quasi bella intestina gereremus, verbis,
tanquam armis quibusdam hastisque, nos mutuo vulnerantes; cum Antistites
adversus Antistites, populi in populos collisi, jurgia ac tumultus
agitarent; denique cum fraus & simulatio ad summum malitiae culmen
adolevisset: tum divina ultio, levi brachio ut solet, integro adhuc
ecclesiae statu, & fidelium turbis libere convenientibus, sensim ac moderate
in nos caepit animadvertere; orsa primum persecutione ab iis qui militabant.


Pages:
235 236 237 238 239 240 241 242 243 244 245 246 247 248 249 250 251 252 253 254 255 256 257 258 259