Accordingly, all it need take the
trouble to do was to reverse the ideas of sacred things already engraved
on its surface, and behold, a kingdom of hell with all the merit and none
of the difficulty of originality! "Uti olim Deus populo suo Hierosolymis
Synagogas erexit ut in iis ignarus legis divinae populus erudiretur,
voluntatemque Dei placitam ex verbo in iis praedicato hauriret; ita et
Diabolus in omnibus omnino suis actionibus simiam Dei agens, gregi suo
acherontico conventus et synagogas, quas satanica sabbata vocant,
indicit.... Atque de hisce Conventibus et Synagogis Lamiarum nullus
Antorum quos quidem evolvi, imo nec ipse Lamiarum Patronus [here he
glances at Wierus] scilicet ne dubiolum quidem movit. Adeo ut tuto
affirmari liceat conventus a diabolo certo institui. Quos vel ipse,
tanquam praeses collegii, vel per daemonem, qui ad cujuslibet sagae
custodiam constitutus est, ... vel per alios Magos aut sagas per unum aut
duos dies antequam fiat congregatio denunciat.... Loci in quibus solent a
daemone coetus et conventicula malefica institui plerumque sunt
sylvestres, occulti, subterranei, et ab hominum conversatione remoti....
Evocatae hoc modo et tempore Lamiae, ... daemon illis persuadet eas non
posse conventiculis interesse nisi nudum corpus unguento ex corpusculis
infantum ante baptismum necatorum praeparato illinant, idque propterea
solum illis persuadet ut ad quam plurimas infantum insontium caedes eas
alliciat.
Pages:
140
141
142
143
144
145
146
147
148
149
150
151
152
153
154
155
156
157
158
159
160
161
162
163
164