The first sentence is worthy of Magister
Bartholomaeus Kuckuk. "Haec realis delatio trahit me quoque ad illam
vulgo agitatam quaestionem: _An diabolus Lamias corpore per angusta
foramina parietum, fenestrarum, portarum aut per cavernas ignifluas ferre
queant?_" (Surely if _tace_ be good Latin for a candle, _caverna
igniflua_ should be flattering to a chimney.) "Resp. Lamiae praedicto
modo saepius fatentur sese a diabolo per caminum aut alia loca angustiora
scopis insidentes per aerem ad montem Bructerorum deferri. Verum
deluduntur a Satana istaec mulieres hoc casu egregie nec revera rimulas
istas penetrant, sed solummodo daemon praecedens latenter aperit et
claudit januas vel fenestras corporis earum capaces, per quas eas
intromittit quae putant se formam animalculi parvi, mustelae, catti,
locustae, et aliorum induisse. At si forte contingat ut per parietem se
delatam confiteatur Saga, tunc, si non totum hoc praestigiosum est,
daemonem tamen maxima celeritate tot quot sufficiunt lapides eximere et
sustinere aliosne ruant, et postea eadem celeritate iterum eos in suum
locum reponere, existimo: cum hominum adspectus hanc tartarei latomi
fraudem nequeat deprendere. Idem quoque judicium esse potest de
translatione per caminum.
Pages:
146
147
148
149
150
151
152
153
154
155
156
157
158
159
160
161
162
163
164
165
166
167
168
169
170